monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 5

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 61, 5
Si vero in Dominicum inciderit, omni modo in septimanam sequentem, ut saepius dictum est, differamus, propter eas quas praefati sumus causas. His ergo demonstratis atque patefactis, hoc etiam considerandum est, quod et lex frequenter causa necessitatis eos qui constrictione temporis quadam non potuerunt in primo mense Pascha celebrare, secundo idem facere praecipit; melius enim est in necessitate positos superiora quam inferiora sectari, quoniam inferiora a superioribus continentur, superiora autem ab inferiori numero non includuntur, illud iterum quod iam posuimus declarantes, quod decimus numerus nonum intra se contineat, nonus autem decimum continere non possit.